monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 285, 18
Et quia dominus Cantuariensis per inimicos terreri non potuit, post eum usque Stampas missus est episcopus Pictaviensis, sollicitans ut pro bono pacis, quam ex auditis promissionibus indubitanter sperabat, rem totam conferret in arbitrium regis. At ille, qui huiusmodi blandimentis saepe delusus erat, sciensque incauti pastoris esse ovem lupo committere, promisit, salvo honore Dei et ordine et honestate et libertate Ecclesiae, se pro amore regis omnia esse facturum, sed nihil promissurum in praeiudicium divinae legis.